2 Chronicles 22

. etc. RAB., ex Hieron. Qui superius id est, apprehendens Dominum: Azarias vero adjutorium Domini. Ideoque secundum Hebraeos nomen mutatur in melius ei: quia secundum praeceptum Domini infirmum visitavit. etc. Jehu significat principatum gentium, quem Christus destinavit in sacrilegam civitatem, quae prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos persecuta est; ut eam digna ultione puniret, et phanum sacerdotum post adventum Christi destrueret, templumque subverteret: et impiam synagogam sanguinem eorum sitientem de regni culmine quasi Jezabel praecipitaret, et ipsius rectores interficeret. . etc. Athalia quae semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere, significat impietatem Synagogae, quae per nequitiam mentis, semini Christi insidiatur inexorabili odio saeviens, quae aliquando regnare videbatur cum legis caeremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Josabeth strenuitate quae interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesiae in qua sunt verae deliciae servatur Joas, qui interpretatur memoria Domini, id est, Christus, in quo est memoria nominis Domini: ne per crudelitatem saevientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Joiadae pontificis, qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus, de quo Pater ait: Matth. 17.. Cujus domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore judicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant. . .
Copyright information for VulgGlossa